CAESTIUS

CAESTIUS
CAESTIUS
homo erat nasutissimus, sed nullius ingenii, et Ciceroni etiam infestus, quod illi non impune cessit. Nam cum M. Tullius Ciceronis filius Asiam obtineret, homo, qui nihil ex paterno ingenio habuit, praeter urbanitatem, caenabat apud cum Caestius. M. Tullio et natura memoriam dempserat, et ebrietas, si quid ex ca supererat, subducebat, hinc subinde interrogabat, qui ille vocaretur, qui in imo recumberet: et cum pluries subiectum nomen Caestii excidisset, novissime servus, ut aliquâ notâ memoriam eius faceret certiorem, interroganti domino, quis ille esset, qui in imo recumberet, ait, Hic est Caestius ille, qui patrem tuum negabat seire literas: Afferri protinus flagra iussit Marcus, cui, ut oportuit, de corio Caestii satissactum fuit. Cael. Rhodig. l. 14. c. 7.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”